# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.5

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.5

IUL. Nihil ergo per Legem Dei agi potest contra Deum Legis auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus consuevit obici; sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui credimus, illis quoque Scripturarum locis, quae intellectum sententiae elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem solemus afferre; ut originis suae dignitatem reserata possideant, nec ab stemmate sacro velut notha aut degenerantia separentur. AUG. Immo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini. Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 6 ? Quod utique non fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid lucidius, quam id quod dictum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 7 ? Quid lucidius, quam id quod dictum est: Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram 8 ; et alia plurima, quae vestris tenebris involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate convertere? Textus biblici sunt iusti, quia divini.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
