# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.50.1-2

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, 1.50.1 to 1.50.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.50.1

IUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum medio; non est ipse, cui Patriarchae, cui Prophetae, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis 74 ; non est ipse quem credit iudicem rationabilis creatura; quem Spiritus Sanctus iuste iudicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum umquam sanguinem fudisset; nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendae pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus; iudicandus a vero Deo meo, non iudicaturus pro Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas: noster Deus, Ecclesiae catholicae Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus; quem vidit nemo hominum, nec videre potest 75 ; ut aeternus sine principio, ita sanctus iustusque sine vitio; omnipotentissimus, aequissimus, misericordissimus, innotescens solo splendore virtutum; factor omnium quae non erant, dispensator eorum quae sunt, examinator cunctorum qui et sunt et futuri sunt et fuerunt, in ultimo die; terram, caelum, et cuncta simul elementa moturus; excitator cinerum, et corporum restitutor; sed propter solam iustitiam, haec quae diximus, cuncta facturus. AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae, prefigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim, si crederes, videres non potuisse iuste animam parvuli exterminari de populo suo, si die non circumcideretur octavo 76 , nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum colis, cur non credis quod per eos totiens Deus dixerit: Reddam peccata patrum in filios 77 ? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis, corpus mortuum propter peccatum 78 ? Si Deum colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis 79 , cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate tenebrarum 80 , cum eos propter hoc exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat iudicem rationalis creatura, quae in sanctis eius est et fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et supplicium malis, quem tertium locum praeparaverit et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro eo sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione suffocat, dicens parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere 81 ? Videsne te potius reum, qui blasphemas istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, aequissimum, misericordissimum Deum; sed ipse est omnipotentissimus, qui iugum grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suae 82 , procul dubio ab eis posset auferre, immo ne ullo tali iugo prorsus gravarentur efficere; sed ipse est aequissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret divina iustitia, videres profecto quod ex ipsa veniat, non utique iniuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita, felicitate promissa.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
