# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.51

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.51

IUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est et us e ad finem ubi illa fuerit praedicabitur. AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis, ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, si nimium caecus non sis, edocui. Hi omnes et alii mei sunt.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
