# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.52.1

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.52.1

IUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne confunderetur rescripti series, paucis adhuc, usque dum ad testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo perveniat, respondendum est. Illis ergo, quae supra posui, verbis tuis haec, quae sequuntur, adiungis: In his itaque quae praetermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, quia "nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur" 83 . Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum regeneratione secundae nativitatis expietur. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo" 84 . Haec verba nostra et paulo ante dixerat. Deinde subiunxit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam eruti de potestate tenebrarum in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: "i nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae " 85 ; improbissime et impiissime parvulos separari; ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit 86 . Egone sum inimicus gratiae Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo, unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichaeorum madens tuorumque damnavi?

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
