# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.52.2

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.52.2

AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic quorum meorum os, sicut meum damnasse te iactas. Dicturus es: Manichaeorum; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et Manichaeos detestor, et adiutores eorum, in quibus appetis principatum, et utrosque adiuvante ac subve ente Domino Deo nostro catholica veritate redarguo. Sed ostendam meos, quos in me tanto nequius quanto astutius criminaris. In hac enim causa, ubi originalis peccati vertitur quaestio, propter quod me nomine Manichaeorum atrocissimis dignum arbitraris opprobriis, meus est Cyprianus, qui cum peccasse nihil dixerit parvulum, non tamen tacuit, eum contraxisse peccati ex Adam prima nativitate contagium 87 . Meus est Hilarius, qui cum exponeret quod in Psalmo legitur: Vivet anima mea et laudabit te 88 . Vivere se , inquit, in hac vita non reputat; quippe qui dixerat: "ce in iniquitatibus conceptum sum, et in delictis peperit me mater mea " 89 , scit sub peccati origine, et sub peccati lege se natum 90 . Meus est a tuo doctore excellentissime laudatus Ambrosius, qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea ". Ideo Pauli caro, corpus mortis erat 91 . Meus est Gregorius, qui cum de Baptismo loqueretur: Venerare , inquit, nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es 92 . Meus est Basilius, qui cum ageret de ieiunio: Quia non ieiunavimus , inquit, decidimus de paradiso; ieiunemus ut ad eum redeamus 93 . Meus est Ioannes Constantinopolitanus, dicens: Adam peccavit illud grande peccatum, et omne hominum genus in commune damnavit 94 . Hi omnes, et alii socii eorum eadem sentientes, quos commemorare longum est, mei sunt; si agnoscis, et tui sunt; sed mei doctores, improbatores tui. Quomodo igitur os meum meorumque damnasti; cum istorum, quos esse conspicis meos, concordissimo et veracissimo potius ore ipse damneris? Istisne tu luminibus civitatis Dei, mente tenebrosissima, fronte impudentissima, lingua procacissima audes crimen obicere Manichaei? Si autem non audes, cur mihi non ob aliud audes, nisi quia hoc dico, quod dicunt quibus non audes?

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
