Latin
1.53.2 to 1.53.3
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.53.2-3
Not analysed yet
AUG. In his omnibus quae commemorasti gratiae Dei muneribus illud, quod prius posuisti, dari per illam reis veniam, non vis ad parvulos pertinere, quos ullum reatum negas ex Adam trahere. Cur ergo cetera multis negat Deus parvulis, qui sine hac gratia in illa aetate moriuntur? Cur, inquam, non eis datur illuminatio spiritalis, adoptio filiorum Dei, municipatus Hierusalem caelestis, sanctificatio atque in Christi membra translatio, et possessio regni caelorum? Haeccine tot munera tam necessaria, tot imaginibus suis nullum secundum vos peccatum habentibus negaret Deus, penes quem summa potestas est, cum hoc beneficium non a se prohibeat voluntas contraria parvulorum? Tu certe ut hanc a vobis amolireris invidiam, qua dicimini parvulis Baptismi gratiam denegare, dixisti quod eam gratiam, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur. Non igitur eam Dei omnipotentis aequitas negaret innumerabilibus parvulis, qui sine hac sub eius omnipotentia moriuntur, si mali nihil in eius occulto iudicio mererentur. A quo iudicio de stirpe Adam venientibus omnibus debito, quicumque secundum gratiam, non secundum debitum liberantur, non in suis meritis, sed in Domino glorientur. Vos ergo si carere vultis opprobrio, quo Ecclesiae catholicae detestabiles facti estis, sinite Christum parvulis esse Iesum. Quod omnino non erit, si non eis conferet propter quod hoc nomen accepit, id est, si non eos salvos faciet a peccatis eorum 97 . Hoc igitur de ista gratia dicite, ut offensione Christianorum, de qua conquerimini careatis, quod dixit catholicus doctus doctorque Gregorius: Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es 98 . Nullo itaque modo ad istam gratiam pertinere parvulos confitemini, quamdiu negatis eos nativitate caelesti a terrenae nativitatis vinculis liberari. Mysteria non debent mutari pro causarum varietate.