# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.54

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.54

IUL. Quae quoniam, ut locus interim hic patiebatur, munivi, revertamur illo unde digressi sumus; de hoc ipso, ubicumque opportunum fuerit, plenius locuturi. Ecce quanta confessionis luce, et eos qui Baptisma parvulis denegarent, et vos qui eius praeiudicio iustitiam Dei audetis maculare, reprobavi; protestans aliud me non tenere, quam instituta mysteria iisdem, quibus tradita sunt verbis, in omni prorsus aetate esse tractanda, nec pro causarum varietate debere mutari; verum fieri peccatorem ex malo perfecte bonum; innocentem autem, qui nullum habet malum propriae voluntatis, ex bono fieri meliorem, id est, optimum; ut ambo quidem in Christi membra transeant consecrati; sed unus deprehensus in mala vita, alter in bona natura. Ille enim innocentiam, quam exortus acceperat, prava actione corrupit; hic vero sine laude, sine crimine voluntatis, hoc solum habet, quod a Deo conditore suscepit, qui infucata primaevitate felicior, bonum simplicitatis suae vitiare non potuit, nullum habens de actibus meritum, sed hoc solum retinens, quod tanti opificis dignatione possedit. AUG. Quare ergo grave iugum super eum a die exitus de ventre matris eius 99 ? Cur tanta corruptibilitas corporis, ut hac aggravetur anima eius 100 ? Cur tanta mentis obtunsio, ut etiam plagis erudiatur tarditas eius? Quousque, Iuliane, gravis es corde? Quousque diligis vanitatem, et quaeris mendacium 101 , quo vestra haeresis fulciatur? Numquid si nemo peccasset, si natura humana in ea qua condita est bonitate mansisset, etiam in paradiso ad istas homo miserias, ut alia taceam, nasceretur? Infantes quoque sunt veteres homines.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
