# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.56

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.56

IUL. Non ergo unitate sacramenti rea monstratur infantia, sed veritate iudicii nihil aliud quam innocens approbatur. AUG. Invenisse te putas quare baptizetur; dic quare exsuffletur. Certe Pelagii auctoris vestri magna et invicta est putata sententia, ubi ait: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest 103 . Quid ergo de parvulis dicitis quando baptizantur? Credunt, an non credunt? Si dixeritis: Non credunt, quomodo non eis Christi iustitia etiam non credentibus prodest, ut Regnum caelorum possideant? Aut si prodest, ut cogimini confiteri; sic igitur eis nocuit Adae peccatum nondum peccandi habentibus voluntatem, quomodo eis prodest iustitia Christi nondum credendi habentibus voluntatem? Si autem dixeritis: Per alios credunt, sic etiam per alium peccaverunt. Et quoniam verum est quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur), profecto pertinent ad illud quod ait Dominus: Qui autem non crediderit, condemnabitur 104 . Condemnabuntur ergo si per alios non credant, cum per se ipsos non valent credere; condemnari autem iuste nullo modo possent, si non sub peccato, ac per hoc et sub peccati principe nascerentur. Propter hoc ergo et exsufflantur. Removete ab eis deceptoriam vanitatem vestram; sinite parvulos venire ad Iesum 105 , qui salvum facit populum suum (in quo utique et ipsi sunt) a peccatis eorum 106 . Potest Deus dimittere maioribus peccata propria et parvulis imputare aliena.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
