Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.57
Not analysed yet
IUL. Quamquam mihi, ut de statu explicando immorer parvulorum, consequentia rationis indicit, quae res sua lege coniunctas dividi non sinit. Ceterum facilior esset iactura nascentium, si non eis compericlitaretur ipsa maiestas. Excusa igitur Deum, et accusa parvulum; iustum doceatur ille quod facit, qui sine iustitia Deus esse non potest; et quaevis suscipiat persona supplicium. Ceterum nunc extra sacrilegium res, quas putas esse consertas, mutuo sibi vehementer repugnant. Dicis enim, quoniam unis mysteriis, idololatrae ac parricidae, imbuuntur et parvuli, omnes scelestos posse convinci; et addis rem multo absurdiorem, a Sacramenti huius, de quo agimus, auctore aliena peccata innocentibus imputari. Hoc est quod pugnare dixi, quia non capit rerum natura ut uno tempore et adeo sit misericors Deus, ut propria unicuique confitenti peccata condonet; et adeo crudelis, ut innocenti impingat aliena. Horum prorsus cum alterum dederis, alterum sustulisti; si donat veniam reis, non calumniatur innoxiis; si calumniatur innocuis, numquam parcit obnoxiis. AUG. Tu potius facis iniustum Deum, cum tibi videtur iniustum peccata patrum reddere in filios, quod se ille facere et verbis saepe testatur et rebus ostendit. Tu, inquam, facis iniustum Deum, sub cuius omnipotentis cura, cum videas gravi iugo miseriae parvulos premi, nullum eos peccatum habere contendis, simul accusans et Deum, et Ecclesiam; Deum quidem, si gravantur et affliguntur immeriti; Ecclesiam vero, si exsufflantur a iure diabolicae potestatis alieni. Ubi autem somniasti, idololatris et parricidis originalia parvulorum nos aequare peccata? Verum tamen mysteriis indita remissio peccatorum, in peccatis, et maioribus, et minoribus, et pluribus, et paucioribus, et singulis, vera est; in nullis vero peccatis, sicut esse parvulorum dicitis, falsa est. Sic autem aliena sunt originalia peccata propter nullum in eis nostrae voluntatis arbitrium, ut tamen propter originis contagium esse inveniantur et nostra. Quid est ergo quod clamas, et dicis non posse Deum et dimittere peccata maioribus propria, et imputare parvulis aliena; nec vis attendere, quod nonnisi in Christo renatis utraque; non renatis autem in Christo, neutra dimittat? Ipsa sunt enim christianae gratiae sacramenta abscondita sapientibus et prudentibus, et revelata parvulis 107 . In quibus o si esses, nec quasi magnus in tua virtute confideres, profecto intellegeres, sic imputari generatis parvulis iniustitiam primi hominis ad subeundum supplicium, quemadmodum imputatur parvulis regeneratis iustitia secundi hominis ad obtinendum Regnum caelorum; quamvis voluntate atque opere proprio nec illum in malo, nec istum in bono reperiantur imitati. Obscaenitas tua.