# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.58

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.58

IUL. Nihil itaque in verbis tuis, coactus, ut dicis, timore praeterii. Quid enim in tam elegantis ingenii possem pavere monumentis, nisi forte hoc solum, quod horrorem de obscaenitatis tuae impugnatione perpetior? AUG. Si emeres ista convicia, prodigum te dicerem; gratis tibi adiacent; cur non eis fruaris, quibus maledicum animum pascis? Concilium malignantium qui credunt peccatum originale.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
