# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.59

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.59

IUL. Audi igitur, contra ea quae dixisti, breviter: non sunt Ecclesiae catholicae pectora, quae sermo tuus convenit, si a pietate et ratione discordant. Quod utrumque committunt, cum nec de Dei aequitate bene aestimant, nec mysteriorum, quae criminantur, sapientiam et divitias intellegunt. Non est haec fides antiquitus tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium, inspirata a diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc a te in Italiam, quod graviter gemimus, eructata. AUG. Quo ore, qua fronte concilium malignantium dicis, consensionem tot catholicorum, qui doctores Ecclesiarum fuerunt ante nos? Quasi vero, si in concilio episcoporum, quod non salubriter, sed iactanter, propter vestras quaestiones debere dicitis congregari, sederent episcopi, quos supra memoravi, ut alios omittam, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus, aliquos eorum qui nunc manent facile inveniretis, quos eis in doctrina ecclesiastica antiquitus tradita aequare, nedum praeferre possetis. Cum ergo ipsi contra vos de peccato originali proferant apertas clarasque sententias, et quas paulo ante posui, et alias plurimas; horumne in catholica veritate consensum audetis malignantium appellare concilium? Et cogitatis, quid istis contradicatis, ac non potius quo fugiatis, si eis consentire non vultis? Sed quoniam me dixisti eructasse in Italiam quod gematis, eumdem illum episcopum Italiae a tuo doctore laudatum in tuam frontem replico Ambrosium. Omnes homines , inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea " 108 . Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: "is me liberabit de corpore mortis huius? " 109 . Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam , ubi erat ante colluvio per culpam 110 . Hanc ergo fidem antiquitus traditam dico atque fundatam; tu renuis, et cui relucteris, non respicis. Numquid huic eam a diabolo dicere poteris inspiratam? Numquid iste Manichaeus est? Numquid Marcion, Faustus, Adimantus? Non utique, sed longe his dissimilis, longeque contrarius. Pelagius certe dicat quis iste sit. Ille, ille est, cuius fidem, et puris mum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Quid est, Iuliane? Ubi te vides? Ille, cuius ne inimicus quidem reprehendere ausus est fidem, hanc habebat fidem, quam tu ita reprehendis, ut eam tribuas conciliis malignantium. Ecce non est eorum, sed est Ambrosii; quia vera est, quia sana est, quia ut dixi, antiquitus tradita atque fundata est, haec et mea est. Non ergo hanc in Italiam (quod vos gemere dicitis) eructavi; sed potius ab isto episcopo Italiae hanc praedicante et docente lavacrum regenerationis accepi. Quoniam fides ista catholica est, et tamen tua non est; tu ergo ubi es? Vide, obsecro, et redi. Videre tibi expedit, non invidere; redire cupimus, non perire. Voluntas assensus, contagium.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
