# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.6

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.6

IUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est ut a Traducianorum interpretationibus membra divinae Legis, quae subiacebant contumeliae, liberarem; quae erant scilicet divina, quod essent iusta monstrando. AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, ceterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi haeretici Catholicis, a quibus exeunt, novum nomen imponunt; hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt. Mihi longior facta est responsio.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
