# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.60

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.60

IUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis vel assensionis; hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis; non ego, sed ratio concludit: nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, immo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritalium protestantur auctorem. AUG. Non infamantur, cum exsufflantur, sed eruuntur de potestate tenebrarum; nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore; et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti: Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis , plenius verum diceres, si adderes: Vel contagionis. Quod innascitur perseverat.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
