# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.61

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.61

IUL. Originale autem peccatum, si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, ceterum auferri a parvulis non potest; quoniam quod innascitur, usque ad finem eius, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat. AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa eius; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo. Omnia sunt consequenter dicta.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
