# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.64.1

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.64.1

IUL. Si igitur legas opus meum, desines mirari, cur ad verba tua, quae supra posueram, reverterim. Promiseram quippe me de scriptis tuis probaturum, quoniam tu inter impietatem quam biberas, et eius invidiam quam time s, pariter utrumque dixisses, et quod a Catholicis, et quod a Manichaeis asseri solet. Est itaque ibi talis ordo verborum admotus tuo capiti, quod nunc fronte sycophantae interpolatum fuisse mentitus es. Scio me magna pollicitum, id est, ut de adversarii sermonibus approbarem et eos, qui homines opus Dei negant, iure damnari, et istum ipsum, qui hoc confitetur, nihil aliud agere, quam ut peculium diaboli confirmet esse quidquid de nuptiarum fecunditate procedit. Hoc enim genere, patrocinii sui quoque legibus, Manichaeorum opinio destruetur. Verum id tota libri eius exordia publicarunt. Ait enim opus esse divinum homines, qui ex nuptiis, id est, ex maribus nascuntur et feminis; qua sententia omne quod erat acturus evertit, nobisque assentitur dicentibus esse impios, qui haec audeant denegare. Absoluta igitur iam una pars est: superest ut ostendam id eum, quod nuper impugnarat, astruere. Quibus dictis partem tui capitis retractavi, in qua dixeras: Eos, qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur 117 . Cur ergo putes hinc te excusari posse ab errore Manichaeorum, quia ausus es sententiam, cum qua omnibus ingenii tui viribus luctabaris, inserere; cum hoc non patrocinium erroris tui, sed testimonium sit stultitiae singularis, qui putas Calliphontis more virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione tua posse in foedera convenire? Quod autem ait Apostolus: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 118 ; lege quartum operis mei librum, et tunc tibi quid Magister Gentium senserit, innotescet.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
