Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.64.2
Not analysed yet
AUG. Sexto nostro responsum est quarto tuo, et nunc ego magis admoneo ut illa tua et mea legant, qui volunt scire quantum ibi fueris a veritate devius, et quanta sis veritate convictus. De hac autem chartula, in qua ex tuis libris quaedam decerpta conscripta sunt, liberum tibi est mihi imputare quod ille fecit, qui eam misit homini, a quo missa est mihi. Ille quippe quod voluit, in ea posuit ex opere tuo, et quod voluit praetermisit; unde tibi iam supra breviter satisque respondi. Quid te obscuris tuis adversus Apostoli manifesta conaris involvere? Ille Deum praedicans ait: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 119 ; et tu dicis hoc ab illo, exceptis parvulis, dictum. Si ergo non eruuntur parvuli de potestate tenebrarum, non sunt mortui; si non sunt mortui, non pro eis mortuus est Christus; tu autem etiam pro ipsis Christum mortuum confiteris; et idem Apostolus dicit: Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt 120 . Conclusio haec Apostoli invicta est; ac per hoc quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Mortuus est porro Christus, ut evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum 121 . Sine igitur parvulos, ut vivant, de potestate erui tenebrarum. Quid est autem, quod mihi Calliphontis morem obicis, vel errorem, in eo quod me putare dicis virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione mea posse in foedera convenire? Ego quidem absit ut hoc vel corde teneam, vel sermone suadeam; sed tam bene te intellexisse istum philosophum gratulor 122 . Etenim cum ille putaverit in virtute animi et in voluptate corporis esse hominis bonum; tu eum dicis virtutes et vitia voluisse coniungere; ac per hoc, sicut decuit, vitium iudicasti esse corporalis appetentiam voluptatis; vitium est igitur libido, quam laudas. Subrepsit itaque undecumque tuis sensibus veritas, ut susceptae tuae causam paululum deserens, quod dicimus diceres.