Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.65
Not analysed yet
IUL. Argui ergo, et iure argui, deiectam et debilem varietatem, qua fuerat effectum ut et nuptias te non damnare praemitteres, et diceres, ob viri et feminae commixtionem, quam de nuptiarum conditione et natura venire perspicuum est, immo in qua sola (quantum ad conflictum nostrum respicit) nuptiarum veritas est, homines in diaboli iura transcribi. AUG. Si in sola viri et feminae commixtione est veritas nuptiarum; eadem ergo est veritas adulteriorum quae nuptiarum, quia in utrisque est ista sexus utriusque commixtio. Quod si absurdissimum est; non in sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est, quamvis sine illa nuptiae filios propagare non possint; sed alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicut est thori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi et, quae maxima differentia est, bonus usus mali, hoc est, bonus usus concupiscentiae carnis, quo malo adulteri utuntur male. Traducianae nationis primas.