# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.66

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.66

IUL. Quam commixtionem ita exsecrabilem persuadere conatus es, ut velis intellegi Christum, non propter signi splendorem, sed propter damnandam sexuum coniunctionem nasci de virgine matre voluisse. Quid ergo umquam a quoquam dici improbius aut impudentius potuit, quam hoc, quod duos velut reges de humanitatis possessione certantes his signis, et duo eorum regna separasti, ut diceres, dia li esse quidquid nuptiae protulissent, Dei vero solum quod Virgo peperisset? Quid est aliud, Virginis fecundatorem et egentissimum ostendere inopia portionis suae, et eumdem negare eorum qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem? Teneat igitur verbi tui lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem Manichaeorum et Traducianae nationis primatem, nihil aliud quam commixtionem legitimi damnasse coniugii. AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum Deo creatore subsistit; sed vitia naturarum atque substantiarum, quae Manichaei naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat, Deus iustus atque omnipotens ordinatione iudiciaria esse permittit; et ipsa sunt mala, quae nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quaecumque illi, Deo iudicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius; de hoc in quod inveheris, quid dicat vide: Quomodo solus , inquit, potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur? 123 Audi adhuc, audi, et protervam linguam frontis elisione compesce: Non enim virilis coitus , inquit, vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit 124 . Cernis nempe, quod dico, quis dixerit? Cernis, quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum discipulus Manichaei, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui haec ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis haec dicit; sed haereticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati contradicit. Ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
