# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.67.1

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.67.1

IUL. Sed iam pergamus ad cetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adiungis: Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adiunxi: Potest in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: "ser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum " 125 . Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quod diximus: In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis huius fieri non potest 126 . Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris; sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic iam breviter annotabo, te fallere; me autem, vel post hoc opus intelleges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo huius vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane iniuria audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus 127 , vel ille ad cuius te dicis dominium pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis; quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter Apostolus hoc quod ait: Miser ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ; non ad mortalitatem nostri corporis rettulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Iudaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis in tentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos. Quam benignitatem ipse iam senserat, qui dicebat: Humanus sermo, quoniam Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam 128 . Quod ut intellegeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos, ait: In me ostendit omnem patientiam . Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? Se ndum autem duritiam tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae 129 . Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et iustus esse, quod est Deus meus Iesus Christus; cuius patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Iudaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem huius indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem; nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis 130 . Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos: Vetus homo noster , inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 131 . Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Iudaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 132 id est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum, quae commisi, cum vitare potuissem? Quae legis severitas non donat, sed ulciscitur? Quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? Quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 133 . Gratia Dei, quae acceptam fert iustitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum 134 . Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, iustitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod iure potuit imputare. Non autem iure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
