Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.67.2
Not analysed yet
AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis huius? in sensum vestrum disputando convertere; sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Iudaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 135 . Itane vero Iudaeus, nondumque Christianus est, qui dicit: Dei gratia me liberabit per Iesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto; illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere: Quis me liberabit de corpore mortis huius? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur; cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba eius sunt in auribus nostris; videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio 136 . Clamat: Iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; se quod nolo malum, hoc ago 137 . Non ait: Feci, sed: facio ; non ait: Operatus sum, sed: operor ; non ait: Egi, sed: ago ; et hoc: Non quod volo, sed: quod nolo . Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem; videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 138 Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque eius exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens: Quis me liberabit de corpore mortis huius ? hoc est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi? Ille dicit: Quod nolo malum, hoc ago ; et tu dicis: Quae commisi. Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adiuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit: Quod nolo malum, hoc ago ,non est locus ut dicat: Dimitte nobis debita nostra ,sed: Ne nos inferas in tentationem 139 . Unusquisque autem tentatur ,sicut ait apostolus Iacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus 140 . Hoc malum est de quo ait: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 141 . Hoc malum est in corpo mortis huius. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis huius; cui dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 142 Sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 143 ; nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum 144 . Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua; audi non Pelagium, sed Ambrosium. Etiam Pauli caro ,inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: "Quis me liberabit de corpore mortis huius?" 145 . Audi non Caelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos ,inquit, propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante 146 . His tu luminibus caelestis civitatis oblatrans: Corpus mortis ,inquis, peccata dixit esse, non carnem ; negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse: Quam caro ,inquis, animalium de naturae institutione suscepit . Hoc enim sapis, quod Pelagius in iudicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, maerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?