# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.68.1-2

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 1, lines 1.68.1-1.68.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.68.1

IUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intellegi velis, cuius corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum; quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse professus es 147 . Quod vero adiungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuae morbi alicuius occulti, quam in libris Confessionis , ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti 148 . Ceterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptia m a morbo fornicationis, Ecclesiae homines muniebat; qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur; quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, explicatum est.
AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino; tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit; scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere iam tunc haeresim vestram, ne crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori, poterat namque peccare; tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si haec tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intellegi velim, cuius corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori: Terra es, et in terram ibis 149 (quod de morte corporis dictum quis non intellegit?), si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quae te nihil laesit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt 150 . Sed quid mirum est quod te inimicum etiam eius ostendis, cum sis inimicus gratiae Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tamquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam haereticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum, quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse coniugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetretur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem; saltem qui ei cedit, in coniuge venialiter peccet; coniugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad id ipsum estote, ne vos tentet Sa nas propter intemperantiam vestram ; continuo subiecit, atque ait: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 151 . Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandae prolis pudicitia coniugalis; huic malo venialiter in coniuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis huius; propter cuius motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 152 . Hoc malum non erat in corpore vitae illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se umquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Huius mali repente exorti puduit eos 153 , qui priusquam peccarent nudi erant, et non pudebat eos 154 . Huius mali laudes impudenter sparsisti etiam quattuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
