# Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.7-8

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, 1.7 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/1.7

IUL. Verum quia id impendio poposcisti, immo indixisti auctoritate patria, ut libro tractatoris Poeni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum eius Alypius nuper detulit, obviarem, hinc mihi est longior facta responsio. AUG. Magna tibi poena est disputator hic Poenus; et longe antequam nasceremini, magna poena haeresis vestrae Poenus praeparatus est Cyprianus. Contumeliae contra Aug. IUL. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quae intellegantur aegerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime, et propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur. AUG. Non quomodo vis iudicant qui legunt. Novos nos haereticos esse criminantur.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
