# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_001_001

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_001_001

Iulianus. Commode nobiscum ageretur, si aut apud eruditos iudices negotium veritatis tueri daretur facultas aut, quia hoc interim negatur, vel nullo imperitorum obverberaremur tumultu. Augustinus. Tales certe eruditos iudices quaeris, qui nisi fuerint exculti et ornati liberalibus discipli nis, neque ignoraverint, quid senserint etiam huius mundi philosophi, de tuis dictis iudicare non possint. Talis hic erat Ambrosius, quem iudicem si non refugis, dubitare non debes iustissime te esse damnatum. Ille enim dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 1 ; ut his verbis suis, Christum Salvatorem, hoc est Iesum ostenderet parvulis necessarium; cui tu cum contradicis, fatendum tibi est, ita te habere velle iudices eruditos, ut nolis habere iudices catholicos christianos. Damna perpetimur.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
