# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_007_007

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_007_007

Iul. Vanos vero hominum haereticosque sermones, qui asserant Deum iustum ad bonum opus liberum hominem condidisse, et esse in uniuscuiusque potestate recedere a malo, ac studiis splendere virtutis, ut his qui flagitia in necessitatem carnis refundunt, sollicitudinum et timorum aculeus infigatur. Aug. Non dicimus hominum vanos haereticosque sermones, qui asserunt Deum iustum ad bonum opus liberum hominem condidisse. Talem quippe Adam condidit, in quo fuimus omnes; sed peccando perdidit se, et omnes in se. Unde nunc non est in potestate filiorum hominis a malo liberari, nisi gratia Dei det potestatem filios Dei fieri 10 . Propter hoc, non his qui flagitia, sicut dicis, in necessitatem carnis refundunt; sed his qui ut in tentationes flagitiorum non inferantur, preces Deo fundunt, figitur aculeus sollicitudinis et timoris, ne consentiant superbissimis et Deo ingratissimis disputationibus vestris. Originalis passio.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
