# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_008_008

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_008_008

Iul. Postremo, in Ecclesiis quae magnum honorem et magnum populum possideant, praedicari tantam vim esse peccati, ut ante membrorum formam, ante initium adventumque animae, iactis seminibus supervolans, in secretum matris invadat, et reos faciat nascituros, ortuque ipso antiquior exspectet culpa substantiam; quae lex peccati habitans deinceps in membris, captivum hominem cogat servire criminibus, non castigatione in turpitudinibus, sed misericordia digniorem; quandoquidem quod nos vitia pravae voluntatis esse dicimus, id in Ecclesia a viris et feminis magnisque pontificibus originalis passio nuncupatur. Aug. Respondet tibi Ambrosius pontifex magnus, haeresiarchae vestri excellenter ore laudatus, et dicit: Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus haereditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus hauriret 11 . Sananda est itaque, Iuliane, humana, Deo miserante, natura; non, te inaniter declamante, tamquam sana laudanda. Non solum patienter, sed etiam gratulanter.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
