Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_010_010
Not analysed yet
Iul. Haec in utroque sexu positos inimicos nostros urtica commovit, quae olim quidem vitio malae consuetudinis mordax, tamen exhortationum salutarium velut quibusdam curabatur unguentis. Aug. Urtica pungente prurit, sed qui libidinem laudat. Si autem propter malam consuetudinem, sicut sapis, clamat homo: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 12 ; certe vel in isto fatemini humanam voluntatem vires bonorum operum perdidisse, cui nisi divinae gratiae subveniat adiutorium, quid ei prodest copiosum et ornatum cuiuslibet exhortantis eloquium? Deus frequenter desperatas temporum levavit ruinas.