# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_013_013

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_013_013

Iul. Nam si, ut et superior sermo patefecit, et secuturus docebit, quidquid ratio est, quidquid eruditio, quidquid iustitia, quidquid pietas, quidquid testimoniorum sacrorum, huic quod tuemur dogmati suffragatur; nihil aliud inimici nostri toto adipiscuntur conatu, quam ut doctis quibusque impudentissimi, sanctis contumacissimi, in Deum profanissimi comprobentur. Aug. Sed falsa loqueris: nam neque ratio, neque sana eruditio, neque iustitia, neque pietas, neque sacra Testimonia vestro dogmati suffragantur; immo, haec omnia, sicut hi qui recte intellegunt iudicant, vestrum dogma subvertunt. Ratio quippe cernit vix ad aliquid veri se posse pervenire, tarditate impediente naturae; eruditio poenam laboris habet in eadem tarditate naturae; iustitia clamat non ad se pertinere, ut Adam filii gravi iugo premantur a die exitus de ventre matris suae 15 , sine ullo merito peccatorum; pietas adversus hoc malum, divinum poscit auxilium; sacra Testimonia, ut hoc fiat, humanum admonent animum. Christianae potentiae laudamus officium.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
