# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_015_015

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_015_015

Iul. Illud tamen nequaquam inficiari possumus, quod plurimum, ut dixi, turbis placeat, luteis tamen delicta voluntatis imputare naturae, et infamatione seminum morum petulantiam vindicare; ut numquam quis emendare conetur, quod sperat in se ipso alterum perpetrare. Aug. Quis tibi dixit, quod alter perpetret peccatum cuiusquam? Quandoquidem etiam ille qui dicit: Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum ; continuo subiciens: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 16 ; ostendit suum esse, quidquid illud est; quia et ipsa caro ad eum pertinet, qui ex carne constat et spiritu. Et tamen non vis cum Ambrosio sapere, quod hoc malum quo caro concupiscit adversus spiritum, praevaricatione primi hominis in naturam verterit 17 . Sed et tu cum dicere soleas in his apostolicis verbis violentiam malae consuetudinis exprimi, quid est, quod modo dicere voluisti: Ut numquam quis emendare conetur, quod scit in se alterum perpetrare ? Cum velis utique se ipsum emendare eum qui dicit: Non ego operor illud ; et hoc velis fieri viribus propriae voluntatis; cum videas quam sit voluntas eius infirma qui dicit: Non quod volo, ago 18 . Istum saltem, quaeso, permittite divinum poscere auxilium, in quo defecisse cernitis suae voluntatis arbitrium. Non potest a Deo peccatum alienum parvulis imputari.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
