# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_021_021

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_021_021

Iul. Manichaeos autem et pietati et rationi rebelles, qui putent et ante tempus voluntatis esse peccatum, quod rerum natura non sinit; et Deum esse, quem argumentantur iniustum; et infamare sanctas Paginas, quarum monumentis probari allegant crimen divinitatis; quod cum ex tribus nihil queat ratione monstrari, id est, nec sine voluntate peccatum, nec in Deo iniquitas, nec in lege perversitas; soli illi stulti, impudentes et impii demonstrentur. Aug. Erubesce: non fuit Ambrosius Manichaeus, cum diceret hominem prius subire delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire 21 , sed nec ista delicta, nisi ex voluntate exstiterunt, unde originem trahunt; et ideo nec in Deo est iniquitas, qui propter hoc posuit nascentibus grave iugum; nec in lege perversitas, in qua hoc discitur esse verissimum; quod et ipsi videretis, nisi vos potius perversos oculos haberetis. Scripturae Sacrae semper tuentur honorem Dei.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
