# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_023_023

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_023_023

Iul. Retractans igitur in primo opere meo sententiam eius, qua dixerat: Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde trahatur a parvulis, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei 23 ; ita autem a me nunc hic refertur, sicut in meo opere continetur, unde maximam partem fuerat iste furatus. Aug. Sic vera disputas, quomodo verum est quod ego illa furatus sim; cum potius ille cuius chartula mihi missa est, quod voluit atque ut voluit, ex opere tuo, arbitrio suo iudicioque transtulerit. Intellege quod ademerit tibi veritas licentiam pervagandi.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
