Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_024_024
Not analysed yet
Iul. Respondi ergo ibi: Tu quidem (pace magisterii tui dixerim )tergiversaris, sed intellege quod ademerit tibi veritas licentiam pervagandi. Ecce enim et nos acquiescimus, quia peccatum opus est malae voluntatis, vel opus est diaboli; sed per quid hoc peccatum invenitur in parvulo? Per voluntatem? At nulla in eo fuit. Per formam corporis? Sed hanc Deus tribuit. Per ingressum animae? Sed nihil debet semini corporali, quae nova a Deo conditur. Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non peccasse praemiseras; quod si non vere id concesseras, sicut processus tui sermonis indicat, ipsae sunt exsecrandae, quae causam fecerunt mali. Verum illae substantiam propriam non habent; sed nomine suo personarum opus indicant; parentes igitur, qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles. Ambigi ergo iam non potest, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. Quod si concesseris; illud totum quod antea tenuisse videbaris, amittes, id est, quod hominem Dei opus dixeras. Necessario quippe sequitur, quia per commixtionem corporum origo progenitis est, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse auctorem hominum, a quo est origo nascentium 24 . Post quae ipsius denuo verba repetivi: Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei . Ac protinus insurrexi hoc modo: Cum illam vocem timoris tui cogito, qua dicis nuptias malum non esse, istos alios sermones tuos sine risu considerare non possum. Si enim credis a Deo homines fieri, et esse coniuges innocentes, vide quam stare non possit, trahi ex his originale peccatum. Certe non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit; per quas rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? Aug. Iam his verbis tuis, etiam cum ipsos libros tuos legissem, respondisse me sufficit 25 . Verum et hic admoneo, Apostolum potius audiendum esse, quam te, qui non occultam rimam, sed apertissimam ianuam demonstravit, qua peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 26 ; quae verba eius, cum secundum vos, non secundum ipsum, exponere coeperis, tunc apparebit cui rectitudini veritatis loquacitate tortuosissima relucteris. Licet cum interpolatione.