# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_025_025

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_025_025

Iul. Hunc ergo de opere meo priore contextum, in hoc secundo libro suo sibi, licet cum interpolatione, proposuit 27 . Nam et commemoratam a me formationem corporis, et ingressum animae, quam novam in unoquoque a Deo conditam, tam ratio, quam legis sacrae Ecclesiaeque catholicae confirmat auctoritas, ut spero, arte praeteriit. Aug. Qui legit sex libros meos, quibus refutavi quattuor tuos, de quorum primo quae voluit, et sicut voluit, ille decerpsit, cui respondi in libro isto, quem nunc frustra redarguere loquacissima vanitate conaris; sic me tibi in tertio meo respondisse reperiet, ut videat, non me arte praeterisse quod dicis; sed illum potius, cuius chartulae respondebam, hoc de opere tuo noluisse transferre, sive studio brevitatis, sive quia pertinere non putavit ad causam. Ad haec omnia Apostolum mihi respondere.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
