# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_026_026

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_026_026

Iul. Iam reliqua, licet aliquibus sermonibus variata, contexuit. Contra has ergo obiectiones meas nihil quo repercuterer excogitavit; sed verum me collegisse, argumentandi inopia confessus, dicit mihi ad haec omnia Apostolum respondere debere, qui pronuntiet, per unum hominem peccatum intrasse in hunc mundum. In quo loco, quis eum eruditus sanum habuisse caput aestimet, qui non intellexerit aut praetereunda sibi esse, contra quae nihil poterat invenire, aut quaecumque excogitanda, quae referret obiectis, ad quorum confirmationem Apostoli verba coniungeret? Aug. Sed melius verbis apostolicis refelleris quam meis, nec tamen et apostolicis cedis; sed mavis etiam ipsa pervertere, quam te corrigere. Navis fallaciarum tuarum.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
