Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_027_027
Not analysed yet
Iul. Quaesivi ergo consequentissime, ut omnis mecum eruditio recognoscat, peccatum quod opus est malae voluntatis, et opus diaboli dicitur, per quid inveniretur in parvulo, si per voluntatem; at nullam in eo fuisse, etiam hic, cum quo agimus, confitetur, si per nuptias; sed has pertinere ad opus parentum, nemo qui dubitet, quos in hac commixtione non peccasse praemiserat 28 ; aut si concessionis huius paeniteret disputatorem, sicut processus operis indicabat; profiteretur esse reos parentes, quorum conventu regnum in imaginem Dei diabolo pararetur; et addidi necessariis disputationum gradibus, per originale peccatum auctorem corporum diabolum definiri; quia si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines; diabolus est auctor hominum, a quo est origo nascentium. Quae quoniam in antro Manichaeorum Traducianos esse clusura deprehenderat; verti clavem, ut praeberem captis effugium, admonuique ut, si vere a Deo crederet homines fieri, pureque confiteretur esse coniuges innocentes, intellegeret trahi non posse ex his originale peccatum. Certe non peccat ,inquam, iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit; per quas rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum? 29 Quid potuit, rogo, sanctius, quid verius, quid lucidius, quid brevius firmiusque componi, quam post tria sumpta quae inimico concedente susceperam, inferrem quartum, in quo erat summa conclusio? Nam cum uno nonnumquam, aut duobus sumptis, tertium necessario colligatur, qua lege mihi post tria concessa, quartum quod his adhaeret, non liceret inferre? Et hoc quidem in secunda disputatione; caeterum in priore, quinque mihi aut amplius conceduntur, post quae fit legitima invictaque conclusio. Aug. Vide quam per multa vageris, timens ne Apostoli verba sine tuis praeiudiciis audita te damnent, sicut iam Ecclesia catholica iudicante damnarunt. Sed excurre quo volueris, remorare quantum volueris, multiplica gyros tuos quaquaversum volueris; quandocumque ad eadem verba veritatis navis fallaciarum tuarum pervenerit, sine dubio naufragabis. Nulla remanet rima.