Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_029_029
Not analysed yet
Iul. Quattuor hic personarum causa vertitur: Dei opificis, duorum parentum de quibus materia praestatur operanti, et parvuli qui nascitur. Dicis tu in hoc choro habitare peccatum; interrogo ego, a quo fiat, utrum a Deo? Negas: A patre? Totidem negas: A matre? Idem negas: A parvulo? Negas; et adhuc non putas fuisse conclusum, quia non possit esse inter hos quattuor, quod ab his quattuor nullus admittit? Aug. Quidquid vis dicas: ad verba Apostoli aliquando venturus es; et quisquis ea per istarum argumentationum tuarum loca singula recordatur, quae nos assidue propter lectoris fastidium repetere nolumus, ipsa sua tibi recordatione respondet. Quod sentis non potes definire.