# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_031_031

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_031_031

Iul. Si per commixtionem parentum, damna nuptias professione, quas argumentatione condemnas; et deme nobis laborem, quo te convicimus esse Manichaeum. Sin autem tu non id audes dicere, ac ratione contumax concumbentibus inclinaris, ut per argumentorum hactenus inaudita portenta, dicas libidinem diabolicam esse, eamque in sensu coeuntium positam, ad voluptatem parentum, ad reatum pertinere nascentium; tuam quidem amentiam et turpitudinem prodis; sed precor ne tibi tantum arroges, ut putes nobis liberum non esse cum honore Dei nascentium innocentiam contueri; cum tibi liceat et libeat, cum accusatione Dei a reatu, quem dicis libidinis, libidinantium membra purgare. Aug. Quolibet pruritu libidinem, id est, concupiscentiam carnis laudes, dicit eam Ioannes apostolus a Patre non esse, sed ex mundo esse 31 ; propter quam recte dicitur diabolus princeps mundi esse 32 . Nam scimus quod mundum Deus fecerit. Hoc ergo malo concupiscentiae carnis bene utitur pudicitia coniugalis; eiusque mali reatum a nascentibus tractum solvit regeneratio spiritalis. Hoc quamdiu non sapis, non Catholicus, sed Pelagianus futurus es; et Scripturis sanctis, quantumlibet eas defendere tibi videaris, contradicturus es. Me autem quoties propter hoc cui contradicis, Manichaeum dicis; profecto et illum dicis, qui hominem membris genitalibus infusum, et concupiscentiae voluptate concretum, ante dicit excipere delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire 33 . Ambrosius est iste, Iuliane, Ambrosium Manichaeum dicis, insane! Concupiscentia carnis frutex diaboli.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
