Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_032_032
Not analysed yet
Iul. Nam cum pronuntias, concupiscentiam carnis a principe tenebrarum in homine fuisse plantatam, eamque esse diaboli fruticem, ex se humanum genus quasi poma propria proferentem; absolute quidem proderis, quod non Deum, sed diabolum dicas hominum conditorem; quo dogmate impiissimo, et coniugiorum negotium, id est, genitalium admixtio, et caro cuncta damnatur. Aug. Non damnatur: sed non a te quasi sana laudetur, ut etiam te confitente, a suo Conditore ac Salvatore sanetur. Nam hoc in quibus non fit, sine ulla dubitatione damnabitur. Nihil de manichaeorum impietate deponis.