# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_033_033

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_033_033

Iul. Cum vero post hoc sacrilegium adiungis, et dicis, profiteri te diabolicam quidem esse gignentium coniugum voluptatem, diabolicam genitalium commotionem; sed tamen et ipsa membra quae moventur, et coniuges qui voluptate afficiuntur, reos non esse; verum pro his omnibus novos homines, id est, rude opus in nascentibus deitatis accusas; nihil quidem de Manichaeorum impietate deponis; sed tam immanem moti capitis ostendis furorem, ut consequentius fovendum, quam amputandum iudicaretur, nisi voluntatem ac studium in hac re tuum, et multorum eversio, et tua obstinatio, et Scripturarum multiplicatio loqueretur. Aug. Has contumelias non indignanter audire debeo, cum his Ecclesiae doctoribus, qui per unum hominem in mundum introisse peccatum, sic intellegunt, ut rectus Apostolus loquitur, non ut Iulianus perversissimus opinatur. In his sunt, ut alios taceam, Afer Cyprianus, Gallus Hilarius, Italus Ambrosius, Graecus Gregorius; a quibus eruditissimis prudentissimisque iudicibus, quales te non invenire vana praesumptione conquereris, haeresis vestra prius est damnata quam nata. Diabolo et libidini blandiris.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
