# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_035_035

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_035_035

Iul. Verum iam Apostoli verba videamus, quem mihi ad omnia, quae supra posui, respondere dixisti: Ad omnia ista huic respondit Apostolus, qui neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum; neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem; neque parentes, in quantum parentes sunt, invicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati; sed: " Per unum - inquit - hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt " 34 . Quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, adversum fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent, neque conarentur inaniter, ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta convertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit primum, in quo de cetero, quisquis peccare voluit, peccandi invenit exemplum; ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transire, cum profecto, si Apostolus hic imitationem intellegi voluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius, in hunc mundum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: " Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius " 35 . Sed ideo " per unum hominem " - dixit - a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 36 . Aug. Dixisti verba libri mei, dic iam quemadmodum accipienda sint quae ibi posui verba Apostoli; ut magis magisque manifesteris haereticus, laudatorem te supponendo, ut auferas parvulis Salvatorem. Tu abuteris imperitia faventium tibi.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
