# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_038_038

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_038_038

Iul. Denique sine cunctatione tribuens quae poposci, quidque ex his confectum esset aspiciens, profiteris te ad hoc quod exstruximus, imbecillum esse; apostolum Paulum illis omnibus quae diximus, obviare; quem tamen inducis eadem quae tu dederas, concedentem. Ais enim: Apostolus neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum 42 ; quo dato iam convictum est, nec posse in illo quodpiam esse peccatum, cuius nulla alia conditio est, secundum definitionem quoque tuam, quam voluntas admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Aug. Haec definitio peccati est eius, quod non est etiam poena peccati. Nam ubi malae consuetudinis voces esse contenditis, atque ita voces vestri dogmatis suffocatis, dic, si audes, quomodo voluntati hominis liberum sit abstinere a malo, ubi audis. Non quod volo ago 43 , aut nega esse malum, ubi audis: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 44 . Sed utique agnoscimus, hoc peccatum poenam esse peccati; et ideo discernendum ab illa definitione peccati, ubi voluntas hoc committit, unde liberum est abstinere. Intellege quod dico; et dic iam, quaeso, quomodo sit accipiendum: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 45 . Ne signum quidem criminis in puero.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
