Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_043_043
Not analysed yet
Iul. Eant nunc, et omnia quidquid possunt, Manichaeae rationis moliantur ingenia, quam volunt longas patian tur cogitationum aerumnas; non arroganter, sed religiose polliceor, numquam hanc instructuram posse quassari. Aug. Quam instructuram vocas, tibi ruina est, quae te ita pressit, ut laudare cogeret quod expugnas; si tamen est in te qualiscumque castitas, quae te faciat expugnare quod laudas. Eadem per eadem repetens.