# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_044_044

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_044_044

Iul. Qua igitur fronte subiungis: Sed " per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 49 "? Quod interpretaris hoc modo, ut peccatum ab illo dicat Apostolus generatione in posteros fuisse transmissum 50 . Supra concesseras Magistrum Gentium nuptias, quibus Deus benedixerat, nihil accusare; voluntatem ad peccandum in nascente non esse; parentes autem, in quantum parentes sunt, licite sibi legitimeque ad procreandos filios coniugari; et addis illico, quasi dormiens priora dixisses, crimen ad posteros generatione transmitti. Si enim in tantum generant, in quantum parentes sunt; in quantum autem parentes sunt, licite sibi et legitime iunguntur; et haec coniunctio ab Apostolo non improbatur, quia a Deo non solum instituta, verum etiam benedicta est; quo ore, qua lege, qua fronte, hanc generationem reatus causam, radice criminum, servam diaboli, esse confirmas? Aug. Iam nescio quoties haec dicta sunt, eisque responsum est. Multiloquio tibi excitas caliginem, quae te non permittit malitiam vitiorum a naturae bonitate discernere; et usque ad odiosum fastidium eadem per eadem repetens, nondum dicis quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum 51 . Etiam tu sentis quando dissentis.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
