# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_045_045

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_045_045

Iul. Non ergo argui meretur ab Apostolo et a diabolo possidetur; a Deo instituitur, et criminum fons est; a Deo postremo, ut confiteris, benedicitur, et a te frutex diabolicus accusatur. Aug. Nuptias benedixit Deus, non resistentem spiritui concupiscentiam carnis, quae non fuit ante peccatum; peccatum autem, sicut nec illam concupiscentiam quae resistit spiritui, non benedixit Deus. Nuptiae porro, quas benedixit, si peccatum non fuisset admissum, quo natura vitiata est, aut sic uterentur genitalibus membris, quemadmodum aliis utimur, sine ulla libidine oboedientibus voluntati; aut pudenda ibi libido non esset, quoniam numquam resisteret voluntati, qualis nunc utique non est; quod profecto etiam tu sentis, quando ab ea sollicitante atque illiciente dissentis. Nuptiae tamen, etiam nunc laudabiles sunt; quia neque instituunt hoc malum in hominibus, sed inveniunt; et eo malo bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde qui generantur originale peccatum, propter quod sunt regenerandi. Nunc saltem.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
