Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_046_046
Not analysed yet
Iul. Quam mecum nihil egeris, litterarum omnium testatur eruditio; quam vero contra Apostolum nitaris, et contra Deum insanias, sententiarum tuarum pugna demonstrat. Sed ostenso iam, non posse haec coniungi, quae rerum natura dissociat; interrogemus et Apostolum, ne illius putetur inesse sensibus, quae in tuis est sententiis probata barbaries. Aug. Dic iam nunc saltem, quod tantis anfractibus differebas. Exemplum peccati intravit in mundum per eum qui peccavit nullum imitando.