# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_048_048

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_048_048

Iul. Denique id, quod ipsa verba non indicaverant, tu colligere argumentatione conatus, subdis, quia si de imitatione loqueretur, diabolum commemorare debuerat; sed quia de generatione voluisset intellegi, hominem dicere maluisse, quam daemonem. Interrogo ergo, quae fuerit tibi huius opinionis occasio. Quid enim? Negas tu hominum imitatione delinqui? Et licet res absoluta Scripturarum attestatione non egeat, tamen audi David: Noli aemulari inter malignantes, neque zelatus fueris facientes iniquitatem 55 ; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua 56 . Deinde omnes Scripturae Veteris Testamenti commonent Israelem, ne ritum profanae gentis imitetur. Quae igitur necessitas id cogebat, ut Apostolus, si imitationem vellet intellegi, diabolum magis quam hominem nominaret, cum et hominum et diaboli nosset imitatione delinqui? Aut ergo tu proba, non posse hominum imitatione peccari, nec hoc in lege uspiam contineri, et sic assere suspicioni tuae locum paratum; aut certe si manifestum est, nulla magis re quam imitatione vitiorum invaluisse peccata, grandi imperitia collegisti Apostolum de diabolo profecto dicturum fuisse, si imitationem voluisset intellegi. Aug. Nonne ante dixi nihil te esse dicturum, homo nihil loquendo loquacissime? Sunt quidem peccata imitationis in mundo, cum homines peccantium hominum exempla sectantur, non tamen per eos homines, quos quilibet imitantur, peccatum quod peccantes imitarentur, intravit in mundum; sed per eum qui primus nullum imitando, peccavit; hic est diabolus, quem imitantur omnes qui sunt ex parte ipsius 57 . Sic et peccatum, quod non imitando committitur, sed nascendo trahitur, per hunc intravit in mundum, qui primus hominem genuit. Nihil ergo dixisti, et nonnisi ad quosdam decipiendos, quosdam fatigandos lectores, tacere noluisti. Imitationis peccatum per diabolum intravit in mundum.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
