Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_049_049
Not analysed yet
Iul. Quia ergo claret, imitationem malorum hominum non solum consequenter, sed et necessario dici; hoc interim argumentum tuum iacere perspicuum est. Quod vero addis, de diabolo esse scriptum: Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius 58 ; et ego assentior dictum esse prudenter ab eo, quicumque libri ipsius auctor est; sed tibi non prodest, quod scribuntur quidam diaboli imitatione peccare, nisi docueris non posse hominum imitatione delinqui. Aug. Non hic quaeritur utrum hominum imitatione peccetur; quis enim nesciat, etiam hominum imita tione peccari? Sed quaeritur, quale peccatum per unum hominem intrarit in mundum; utrum quod imitando committeretur, an quod nascendo traheretur. Quia illud primum, id est, quod imitando committeretur, nonnisi per eum intravit in mundum, qui primus neminem imitatus ceteris imitaturis peccandi introduxit exemplum, hoc est, diabolus; hoc autem alterum, id est, quod nascendo traheretur, nonnisi per eum intravit in mundum, qui primus a nemine generatus, generandis ceteris originis ingessit initium; hic est Adam. De imitatione igitur Angelorum et hominum intellege te nihil ad causam pertinens dicere; sed tantum tacere noluisse. Disputamus enim, non de quocumque peccatore, qui quandocumque peccavit in mundo, sed de illo per quem peccatum intravit in mundum; ubi si quaeratur exemplum imitationis, diabolus invenitur; si contagium generationis, Adam. Proinde, dicens Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 59 ,peccatum generationis intellegi voluit. Imitationis enim peccatum, non per unum hominem, sed per diabolum intravit in mundum. Per imitationis intellectum Adam non potuit monstrari.