Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_051_051
Not analysed yet
Iul. Ad reliqua festinat oratio, sed premendus adhuc locus est, ut divisionibus quam possumus brevibus, lectori et intellegentia rei et memoria suggeratur. In omnibus quidem pene rebus homonymorum, quae aequivoca appellamus, conditio reperitur. Aug. Promiseras te intellegentiam suggesturum esse lectori, et loqueris de homonymis et aequivocis; quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt, nisi prius ad scholas dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec discenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus? Imitatio animorum est.