# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_053_053

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_053_053

Iul. Sed ut imitationis vocabulum rebus diversis manifestum est communiter convenire; ita generatio vere et proprie generantem substantiam indicat; non proprie autem, sed abusive studiis applicatur. Et tamen quia hic est iam usus loquendi et quod indicarit agnoscitur, et proprietatibus praeiudicium afferre non sinitur. Dicitur ergo diabolus generare peccantes, secundum quod Dominus in Evangelio: Vos , ait, ex patre diabolo estis 69 . Quo sermone, eum dixit criminosorum patrem, cuius malignitatem convincebantur imitari; et tamen in absoluto est intellegentia, quia per hoc nomen, videlicet patris, nec diabolo sexus, nec hominibus illis aeria sit adscripta substantia. Iam igitur quid confici hinc voluerimus appareat. Si proprie numquam hominem homo iudicaretur imitari, et Apostolus per Adam omnes peccasse dixisset; ego libere praescriberem usu Scripturarum esse Apostolum vindicandum, ut quomodo Dominus diabolum dixerat patrem, qui substantia generare non poterat; ita Apostolus hominem scripsisset imitabilem, ne quid docuisse contra ratio nem perspicuam crederetur. Aug. Numquid Adam prior in peccato imitabilis fuit, ut merito per illum hoc peccati genus intrasse diceretur in mundum? Nonne diabolus prior imitabilis in peccato exstitit? Per illum ergo intrasse in mundum peccatum, Apostolus diceret, si peccatum, quod imitando alii facerent, eo loco vellet intellegi. Apostolus dicit primum hominem sequentibus peccantibus exemplum fuisse.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
