Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_054_054
Not analysed yet
Iul. Nunc vero si colligam, quae sunt in Evangelio abusive prolata, non sustinent; multo magis apostolus Paulus nullam errori occasionem praebuit, qui nihil dixit improprium, si pronuntiavit, peccatorem primum hominem sequentibus peccantibus exemplum fuisse. Aug. Non ergo debuit istos duos proponere, unum ad peccatum, alterum ad iustitiam, Adam scilicet, et Christum. Si enim primum peccatorem, propter peccatum quod imitati sunt ceteri, posuisset Adam; profecto primum iustum, propter iustitiam ceteris imitandum, non Christum poneret, sed Abel; primus quippe Abel, nullum hominum imitans, sed ceteris imitandus, iustus fuit. Sciens autem quod loqueretur, Apostolus Adam posuit ad peccatum, Christum ad iustitiam; quia illum noverat generationis, istum regenerationis auctorem. Malum et hominis et diaboli non nisi imitatione transit.