# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_057_057

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_057_057

Iul. Irrefutabiliter confectum est, peccatum illud ostendi ab Apostolo moribus ad posteros, non seminibus fuisse devectum. Quanta ergo de ore tuo effluxerit falsitas, intuere: Sed ideo " per unum hominem " Apostolus dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum 73 ; cum ideo Apostolus per unum hominem 74 dixerit, ne putaretur isse per omnes originale peccatum. Ineptis ita, ut vix teneam cachinnum, qui dicis generationem ab uno homine coepisse; cum et diversitas sexuum, et lectio divina testetur, generationem non esse potuisse, nisi duo prius homines, id est vir et mulier, exstitissent. Aug. Qui hoc legunt, legant iterum superiorem responsionem meam; aut, si eius bene meminerunt, deliramenta huius irrideant. Quamvis possem dicere, ideo non duos, sed unum hominem dixisse Apostolum, per quem peccatum intravit in mundum, quia scriptum est: Erunt duo in carne una 75 ; unde Dominus ait: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 76 ; maxime quando vir adhaeret uxori, et initur concubitus. De concubitu autem proles gignitur, trahens originale peccatum, vitio propagante vitium, Deo creante naturam; quam naturam coniuges, etiam bene utentes vitio, non possunt tamen ita generare, ut possit esse sine vitio; quod ille qui sine ipso natus est vitio, evacuat in parvulis, etiam nolente Iuliano. Adam ex se concepit et peperit?

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
